Cumque audisset Isboseth de morte Abner, dissolutae sunt manus ejus, et omnis Israel perturbatus est. Duo autem viri principes latronum erant eum Isboseth Baana, et Rechab de filiis Benjamin. Qui irati recesserant ab Isboseth, et venerant ad Miphiboseth filium Jonathae, ut facerent eum regem. Qui noluit, imo prodidit eorum consilium. Quidam vero tradunt, quod Isboseth offensus erat eis, eo quod dicebant ei Miphiboseth debere regem esse, cum filius esset primogeniti Saulis. Erat iste Miphiboseth claudus utroque pede. Quinquennis enim erat quando nuntiatum est ei de morte Saulis, et Jonathae, et tollente eum nutrice, ut fugeret, cecidit, et confractus est. Porro Baana, et Rechab ingressi sunt domum Isboseth ferentes spicas tritici, quasi primitias regi. Ostiaria autem domus obdormierat. Et invenientes Isboseth dormientem in meridie interfecerunt eum, et attulerunt caput ejus ad David in Hebron dicentes: Ecce caput viri, qui quaerebat animam tuam, existimantes se munera accepturos a David. Et ait David ad eos: Interfecistis virum innoxium, sanguinem domini vestri fudistis, et ideo auferam vos de terra. Et praecisis manibus, et pedibus eorum, suspenderunt eos super piscinam, vel spinam in Hebron, caput vero Isboseth sepelierunt in sepulcro Abner. Et venerunt superiores de Israel ad David, et percussit cum eis foedus, et unxerunt eum in regem super omnem Israel. Primo igitur inunctus est in signum regni, secundo in regem super Judam, tertio in regem super Israel. Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset. Superabundat filius idiomate Hebraeo, et quadraginta annis regnavit, in Hebron VII annis, et sex mensibus super Judam, subaudi specialiter. Nam si statim post Isboseth regnavit in Israel, non nisi duobus annis regnavit in Juda. Sed aiunt Hebraei eum regnasse in Hebron aliquibus annis adhuc Saule vivente, quia domus Juda jam affectabat eum in regem, et ipse mittebat eis munera tanquam suis. In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem populum. Si quaeratur, quare a summa regni subtrahantur sex menses, ait Hebraeus David aegrotasse sex mensibus, et nil dignum rege egisse. Vel quia Absalon persecutus est eum sex mensibus, et tunc quasi non regnavit David.